Actus Apostolorum*

Caput 16: 3

hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
(* Traductions européennes)

Glose

Et circumcidit.ID.Timotheum circumcidit pro scandalo Judaeorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit:Sed propter subintroductos fratres falsos,etc.